-------------------------------------------------- TE DEUM -------------------------------------------------- Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur. Te aetérnum Patrem * omnis terra venerátur. Tibi omnes ángeli, * tibi Caeli et univérsae potestátes, tibi Chérubim et Séraphim * incessábili voce proclámant: Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dóminus Deus Sábaoth. Pleni sunt caeli et terra * maiestátis glóriae tuae. Te gloriósus * apostolórum chorus, Te prophetárum * laudábilis númerus, Te martyrum candidatus * láudat exércitus. Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia: Patrem * imménsae maiestátis; venerándum tuum verum * et únicum Fílium; Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum. Tu rex glóriae, * Christe, Tu Patris * sempitérnus es Fílius. Tu, ad liberandum suscepturus hominem, * non horruísti Vírginis úterum. Tu, devícto mortis acúleo, * aperuísti credéntibus regna coelórum. Tu ad déxteram Dei sedes, * in glória Patris. Iudex créderis * esse ventúrus. Te ergo quaésumus, tuis fámulis súbveni, * quos pretióso sánguine redemísti. Aetérna fac cum sanctis tuis * in glória numerári. Salvum fac pópulum tuum, Dómine, * et bénedic hereditáte tuae. Et rege eos, * et extólle illos usque in aetérnum. Per síngulos dies * benedícimus Te; et laudámus nomen tuum in saéculum, * et in saéculum saéculi. Dignáre, Dómine, die isto * sine peccáto nos custodíre. Miserére nostri, Dómine, * miserére nostri. Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperávimus in Te. In Te, Dómine, sperávi: * non confúndar in aetérnum.